BAGATELLAE

BAGATELLAE
BAGATELLAE
Gallis nugae et iocularia sunt, de cuius vocis origine vide supra in voce Bacca. Sunt autem Nugae Latinis etiam res omnes muliebris mundi, unde Nugivendi, qui eas vendebaut. Eadem Iocula vel Iocalia, quod iis, gemmis nimirum et margaritis, mulieres maxime delectentur. Item Bagae, a baccis, h. e. margaritis: quô nomine mundum muliebrem, qui in gemmis consistit, hodie Galli appellant; quemadmodum Arabes contra vocabulum omnibus gemmis commune, proprium fecerunt margaritarum, per excellentiam, quod eze inter omnes lapillos pretiosos praecipuo sint in honore et pretio. Salmas. ad Solin. p. 1124. Vide etiam infra in voce Iocalia: item in Bauga.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”